- SUESSIONUM Augusta
- SUESSIONUM Augustacaput gentis primo dicta est Gallicô vocabulô Noviodunum. Galbae olim apud Caesar. regia ac sedes, Primorumque civitatis domicilium. Postea ab Octavio Augusto nomen Latinum accepit, et Suessionum Augusta dici coepit: tandem communi Gentis nominae eam designavêre scriptores, et Suessiones, Galli Soissons vocavêre. Coloniam fuisse Augusti auspiciis ac iuslu deductam probabile est. Fuit Aegidii primum ac Syagrii Gallorum Regulorum, deinde et Chlodovei Francorum Regis sedes, antequam interfectô Alaricô, Vesigothisque Auitaniâ expulsis Luteciam Regiam elegislet: postea Chlorarius maior ac Chilpericus eius filius per annos 74. hîc sedêre. Unde et Philippus post, et Carolomannus eius fil. ibi Regni insignia receperunt. Rodulphus quoque Richardi Burgundiae Marchionis fil. apud urbem Suessionis in Monasterio S. Medardi, ubi antea Pipinus, Rex est pro Carolo constitutus. Hinc non solum, stante imperiô Roman. sicut in plerisque clarioribus urbibus Galliarum, sed et imperante adhuc Ludovicô Piô Palatium hîc erat, prope Monasterium S. Medardi. Ibidem tres fuêre et etiamnum sunt Ecclesiae S. Crispini Martin. una S. Crispini Maioris, alias S. Crispini Magni, cui suus est Abbas suumque Capitulum: altera S. Crispini Minoris, seu Parvi; tertia SS. Martyrum Crispini et Crispiniani in Cavea, collegium Canonicor. sub Abbate: quarum postrema extra muros, hodieque S. Crespin en Chaye, inde forte dicta, quod urbs olim Amphitheatrum suum habuerit, quod Arenam Caveamque saepe ab interiore parte dici solere, notum. Una ex portis Porta Crisiae nuncupata legitur, in tabulario Monasterii S. Crispini in Cavea, quia ducebat ad Crisiam fluviol. quem inter et Axonam stat Augusta Suessionum, quique vicos aliquot praeterlapsus, paulo infra urbem in Axonam devolvitur. Praeterea est Angusta haec puellari Monasteriô B. Mariae ab Ebroino Maiore Domus ante annos 1000. conditô illustris ac veteri Comitivâ insignis, ante annos circiter 670. sicuti Lugdunum, civit. Lingonum, Cabillionum, Matisco, Baiocae, Ebroicae, Lexovii, Turoni, Cenomanni, Andicavi, Namnetae, Veneti, Agodincum Senonum, Carnutae, Antissiodorum, Tricassae, Parisii, Meldi, Tullum, Verodunum, Remi plurimaeque aliae urbes Galliarum, capita veterum Comitatuum fuêre. Notitia quoque Imper. docet sub dispositione V. I. Magistri Officiorum, ex Fabricis 8. in Galliis, quartamcarum Fabricam Suessionensem scutariam, ballistariam et clibanariam exstitisse, etc. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.